monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI

1 Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae scripturae veritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in virtutes vitae moresque convertunt; tamquam visibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta vel scripta sint.
2 Quasi propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera, quia duo testamenta in eis figurata dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: "Petra autem erat Christus." Nemo itaque prohibet intellegere paradisum vitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor virtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas et lignorum fructus mores piorum et lignum vitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum.
3 Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo. Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum; paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor euangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum vitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium voluntatis arbitrium.
4 Nec se ipso quippe homo divina voluntate contempta nisi perniciose uti potest atque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur. Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque completus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: "Ad me ipsum turbata est anima mea;" correctusque iam dicat: "Fortitudinem meam ad te custodiam." Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur.